Carl Orff - Catulli Carmina - Actus Iii Lyrics

Rate:
to [x]


VIII- ODI ET AMO

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris?
nescio, sed fieri sentio et excrucior.

IX- AMABO MEA DULCIS IPSITILLA

amabo mea dulcis Ipsitilla.
meae deliciae. mei lepores.
iube ad te veniam meridiatum.
et si iusseris illud adiuvato
ne quis liminis obseret tabellam.
neu tibi lubeat foras abire.
sed domi maneas. paresque nobis
novem continuas fututiones.
verum si quid ages statim iubeto.
nam pransus iaceo et satur supinus.
pertundo tunicamque palliumque.

X- AMEANA PUELLA DEFUTUTA

Ameana puella defututa
tota milia me decem poposcit.
ista turpiculo puella naso.
decoctoris amica Formiana.
propinqui quibus est puella curae.
amicos medicosque conuocate.
non est sana puella. nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum.

XI- MISER CATULLE

miser Catulle. desinas ineptire.
et quod vides perisse perditum ducas.
Find More lyrics at www.sweetslyrics.com
fulsere quondam candidi tibi soles.
cum ventitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa cum iocosa fiebant
quae tu volebas nec puella nolebat
fulsere vere candidi tibi soles.
nunc iam illa non vult. tu quoque impotens noli
nec quae fugit sectare. nec miser vive.
sed obstinata mente perfer. obdura.
vale puella. iam Catullus obdurat.
nec te requiret. nec rogabit inuitam.
at tu dolebis cum rogaberis nulla.
scelesta. vae te. quae tibi manet vita.
quis nunc te adibit. cui videberis bella.
quem nunc amabis. cuius esse diceris.
quem basiabis. cui labella mordebis.
at tu Catulle desinatus obdura.

XII- CATULLE! LESBIA! NULLA POTEST MULIER

Catulle! Lesbia!
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
vere, quantum a me Lesbia amata mea est.
Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.



add new lyrics correct this lyrics download txt

More about Carl Orff


Most searched Carl Orff lyrics :1) Catulli Carmina - Actus I 2) Catulli Carmina - Actus Ii 3) Fortune Plango Vulnera  4) In Taberna Quando Sumus  5) Si Puer Cum Puellula  6) Dies, Nox Et Omnia  7) Omnia Sol Temperat  8) Trionfo di Afrodite- za d'elexaman onar...  9) Estuans Interius  10) Tempus Es Iocundum  

You have to be logged in to add a comment to this song.
Comment:

Rating:   1 2 3 4 5


Catulli Carmina - Actus Iii lyrics @ elyricsworld.com
Top new lyrics :   XATAR - INTERPOL.COM    Jack White - Love Interruption    The Majority Says - 114    Panda - Envejecido de barril de roble    Jory - Tiempo Pasado Tiempo Perdido    Alejandra Orozco - Solo un suspiro    La Arrolladora - No me vengas a decir    Haftbefehl - Gib dem azzlack mehr    Left Boy - Video Games    Vinni - Sommerfuggel i Vinterland    John De Sohn - Long Time    Santigold - Big Mouth    Farid Bang - Converse Musik    Dope D.O.D. - Gatekeepers    Damian Marley - Affairs Of The Heart 

All lyrics are property and copyright of their owners. All lyrics provided for educational purposes only
Copyright © www.sweetslyrics.com Please read our Privacy policy - 0.0266s